Leviticus 11:13-20 Vulgata Latina (VULG)

13.  Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,

14.  et milvum ac vulturem juxta genus suum,

15.  et omne corvini generis in similitudinem suam,

16.  struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :

17.  bubonem, et mergulum, et ibin,

18.  et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,

19.  herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.

20.  Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.

Leviticus 11