11. execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
12. Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
13. Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,
14. et milvum ac vulturem juxta genus suum,
15. et omne corvini generis in similitudinem suam,
16. struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :
17. bubonem, et mergulum, et ibin,
18. et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
19. herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
20. Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.