1. Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :
2. Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
3. si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :
4. ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.
5. Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi :
6. detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.
7. Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :
8. et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori,