15. Defecit gaudium cordis nostri ;versus est in luctum chorus noster.
16. Cecidit corona capitis nostri :væ nobis, quia peccavimus !
17. Propterea mœstum factum est cor nostrum ;ideo contenebrati sunt oculi nostri,
18. propter montem Sion quia disperiit ;vulpes ambulaverunt in eo.
19. Tu autem, Domine, in æternum permanebis,solium tuum in generationem et generationem.
20. Quare in perpetuum oblivisceris nostri,derelinques nos in longitudine dierum ?
21. Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ;innova dies nostros, sicut a principio.
22. Sed projiciens repulisti nos :iratus es contra nos vehementer.