Lamentationes 5:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Adolescentibus impudice abusi sunt,et pueri in ligno corruerunt.

14.  Senes defecerunt de portis,juvenes de choro psallentium.

15.  Defecit gaudium cordis nostri ;versus est in luctum chorus noster.

16.  Cecidit corona capitis nostri :væ nobis, quia peccavimus !

17.  Propterea mœstum factum est cor nostrum ;ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18.  propter montem Sion quia disperiit ;vulpes ambulaverunt in eo.

19.  Tu autem, Domine, in æternum permanebis,solium tuum in generationem et generationem.

20.  Quare in perpetuum oblivisceris nostri,derelinques nos in longitudine dierum ?

21.  Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ;innova dies nostros, sicut a principio.

22.  Sed projiciens repulisti nos :iratus es contra nos vehementer.

Lamentationes 5