Lamentationes 4:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.   Propter peccata prophetarum ejus,et iniquitates sacerdotum ejus,qui effuderunt in medio ejussanguinem justorum.

14.   Erraverunt cæci in plateis,polluti sunt in sanguine ;cumque non possent,tenuerunt lacinias suas.

15.   Recedite polluti, clamaverunt eis ;recedite, abite, nolite tangere :jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes :Non addet ultra ut habitet in eis.

16.   Facies Domini divisit eos,non addet ut respiciat eos ;facies sacerdotum non erubuerunt,neque senum miserti sunt.

17.   Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostriad auxilium nostrum vanum ;cum respiceremus attenti ad gentemquæ salvare non poterat.

18.   Lubricaverunt vestigia nostrain itinere platearum nostrarum ;appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri,quia venit finis noster.

19.   Velociores fuerunt persecutores nostriaquilis cæli ;super montes persecuti sunt nos,in deserto insidiati sunt nobis.

20.   Spiritus oris nostri, christus Dominus,captus est in peccatis nostris,cui diximus : In umbra tuavivemus in gentibus.

21.   Gaude et lætare, filia Edom,quæ habitas in terra Hus !ad te quoque perveniet calix : inebriaberis,atque nudaberis.

22.   Completa est iniquitas tua, filia Sion :non addet ultra ut transmigret te.Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ;discooperuit peccata tua.

Lamentationes 4