Lamentationes 1:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.   Viæ Sion lugent, eo quod non sintqui veniant ad solemnitatem :omnes portæ ejus destructæ,sacerdotes ejus gementes ;virgines ejus squalidæ,et ipsa oppressa amaritudine.

5.   Facti sunt hostes ejus in capite ;inimici ejus locupletati sunt :quia Dominus locutus est super eampropter multitudinem iniquitatum ejus.Parvuli ejus ducti sunt in captivitatemante faciem tribulantis.

6.   Et egressus est a filia Sionomnis decor ejus ;facti sunt principes ejus velut arietesnon invenientes pascua,et abierunt absque fortitudineante faciem subsequentis.

7.   Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,et prævaricationis,omnium desiderabilium suorum,quæ habuerat a diebus antiquis,cum caderet populus ejus in manu hostili,et non esset auxiliator :viderunt eam hostes,et deriserunt sabbata ejus.

8.   Peccatum peccavit Jerusalem,propterea instabilis facta est ;omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,quia viderunt ignominiam ejus :ipsa autem gemensconversa est retrorsum.

9.   Sordes ejus in pedibus ejus,nec recordata est finis sui ;deposita est vehementer,non habens consolatorem.Vide, Domine, afflictionem meam,quoniam erectus est inimicus.

10.   Manum suam misit hostisad omnia desiderabilia ejus,quia vidit gentesingressas sanctuarium suum,de quibus præceperasne intrarent in ecclesiam tuam.

Lamentationes 1