5. Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.
6. Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
7. Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.
8. Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos.
9. Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
10. et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
11. Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
12. Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur :
13. capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ.
14. Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum.
15. Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum.
16. Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi : sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.