Judith 9:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ.

4.  Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti.

5.  Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.

6.  Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.

7.  Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.

8.  Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos.

9.  Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,

Judith 9