Judith 9:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens :

2.  Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem :

3.  et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ.

4.  Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti.

5.  Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.

6.  Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.

7.  Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.

Judith 9