Judith 16:8-20 Vulgata Latina (VULG)

8.  Non enim cecidit potens eorum a juvenibus,nec filii Titan percusserunt eum,nec excelsi gigantes opposuerunt se illi :sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.

9.  Exuit enim se vestimento viduitatis,et induit se vestimento lætitiæin exultatione filiorum Israël.

10.  Unxit faciem suam unguento,et colligavit cincinnos suos mitra ;accepit stolam novem ad decipiendum illum.

11.  Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus ;pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus :amputavit pugione cervicem ejus.

12.  Horruerunt Persæ constantiam ejus,et Medi audaciam ejus.

13.  Tunc ululaverunt castra Assyriorum,quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.

14.  Filii puellarum compunxerunt eos,et sicut pueros fugientes occiderunt eos :perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.

15.  Hymnum cantemus Domino ;hymnum novum cantemus Deo nostro.

16.  Adonai Domine, magnus es tu,et præclarus in virtute tua :et quem superare nemo potest.

17.  Tibi serviat omnis creatura tua,quia dixisti, et facta sunt ;misisti spiritum tuum, et creata sunt :et non est qui resistat voci tuæ.

18.  Montes a fundamentis movebuntur cum aquis ;petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.

19.  Qui autem timent te,magni erunt apud te per omnia.

20.  Væ genti insurgenti super genus meum :Dominus enim omnipotens vindicabit in eis ;in die judicii visitabit illos.

Judith 16