Judith 16:26-30 Vulgata Latina (VULG)

26.  Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus.

27.  Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria.

28.  Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam : et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia.

29.  Luxitque illam omnis populus diebus septem.

30.  In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël, et post mortem ejus annis multis.

Judith 16