Judith 16:12-24 Vulgata Latina (VULG)

12.  Horruerunt Persæ constantiam ejus,et Medi audaciam ejus.

13.  Tunc ululaverunt castra Assyriorum,quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.

14.  Filii puellarum compunxerunt eos,et sicut pueros fugientes occiderunt eos :perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.

15.  Hymnum cantemus Domino ;hymnum novum cantemus Deo nostro.

16.  Adonai Domine, magnus es tu,et præclarus in virtute tua :et quem superare nemo potest.

17.  Tibi serviat omnis creatura tua,quia dixisti, et facta sunt ;misisti spiritum tuum, et creata sunt :et non est qui resistat voci tuæ.

18.  Montes a fundamentis movebuntur cum aquis ;petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.

19.  Qui autem timent te,magni erunt apud te per omnia.

20.  Væ genti insurgenti super genus meum :Dominus enim omnipotens vindicabit in eis ;in die judicii visitabit illos.

21.  Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum,ut urantur et sentiant usque in sempiternum.

22.  Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum : et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.

23.  Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.

24.  Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum : et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith.

Judith 16