Judith 15:11-15 Vulgata Latina (VULG)

11.  quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.

12.  Et dixit omnis populus : Fiat, fiat.

13.  Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël.

14.  Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili : et tradita sunt omnia illi a populo.

15.  Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.

Judith 15