7. et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ.
8. Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.
9. Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
10. Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum : Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
11. Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
12. Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
13. Cui Judith respondit : Quæ ego sum, ut contradicam domino meo ?
14. omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.
15. Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.
16. Cor autem Holofernes concussum est : erat enim ardens in concupiscentia ejus.
17. Et dixit ad eam Holofernes : Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.
18. Et dixit Judith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.
19. Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus.
20. Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.