Judices 9:29-33 Vulgata Latina (VULG)

29.  utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech : Congrega exercitus multitudinem, et veni.

30.  Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,

31.  et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens : Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem.

32.  Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro :

33.  et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.

Judices 9