16. Quare habitas inter duos terminos,ut audias sibilos gregum ?diviso contra se Ruben,magnanimorum reperta est contentio.
17. Galaad trans Jordanem quiescebat,et Dan vacabat navibus :Aser habitabat in littore maris,et in portubus morabatur.
18. Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas mortiin regione Merome.
19. Venerunt reges et pugnaverunt :pugnaverunt reges Chanaanin Thanach juxta aquas Mageddo,et tamen nihil tulere prædantes.
20. De cælo dimicatum est contra eos :stellæ manentes in ordine et cursu suo,adversus Sisaram pugnaverunt.
21. Torrens Cison traxit cadavera eorum,torrens Cadumim, torrens Cison :conculca, anima mea, robustos.
22. Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu,et per præceps ruentibus fortissimis hostium.