Judices 3:23-25 Vulgata Latina (VULG)

23.  Aod autem clausis diligentissime ostiis cœnaculi, et obfirmatis sera,

24.  per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores cœnaculi, atque dixerunt : Forsitan purgat alvum in æstivo cubiculo.

25.  Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem : et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum.

Judices 3