Judices 1:18-20 Vulgata Latina (VULG)

18.  Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.

19.  Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.

20.  Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.

Judices 1