Josue 9:1-2 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethæus et Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, et Hevæus, et Jebusæus,

2.  congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia.

Josue 9