Josue 8:3-7 Vulgata Latina (VULG)

3.  Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai : et electa triginta millia virorum fortium misit nocte,

4.  præcepitque eis, dicens : Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis : et eritis omnes parati.

5.  Ego autem, et reliqua multitudo, quæ mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus,

6.  donec persequentes ab urbe longius protrahantur : putabunt enim nos fugere sicut prius.

7.  Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem : tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.

Josue 8