9. omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
10. Præceperat autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis : Clamate, et vociferamini.
11. Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
12. Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,