22. docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum,
23. siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,
24. sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus :
25. ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.