Josue 3:11-14 Vulgata Latina (VULG)

11.  Ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem.

12.  Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus.

13.  Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient : quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.

14.  Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum.

Josue 3