Josue 3:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies.

2.  Quibus evolutis transierunt præcones per castrorum medium,

3.  et clamare cœperunt : Quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes :

4.  sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam.

5.  Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.

Josue 3