12. Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.
13. Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :
14. et Jether, et Esthemo,
15. et Holon, et Dabir,
16. et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
17. De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,
18. et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.
19. Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.
20. Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.