7. Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,
8. tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus, et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus.
9. Rex Jericho unus : rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus :