7. Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,
8. tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus, et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus.
9. Rex Jericho unus : rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus :
10. rex Jerusalem unus, rex Hebron unus,
11. rex Jerimoth unus, rex Lachis unus,
12. rex Eglon unus, rex Gazer unus,
13. rex Dabir unus, rex Gader unus,
14. rex Herma unus, rex Hered unus,
15. rex Lebna unus, rex Odullam unus,
16. rex Maceda unus, rex Bethel unus,
17. rex Taphua unus, rex Opher unus,