Josue 10:28-31 Vulgata Latina (VULG)

28.  Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus : non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Jericho.

29.  Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam :

30.  quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël : percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus : non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho.

31.  De Lebna transivit in Lachis cum omni Israël : et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.

Josue 10