Josue 1:16-18 Vulgata Latina (VULG)

16.  Responderuntque ad Josue, atque dixerunt : Omnia quæ præcepisti nobis, faciemus : et quocumque miseris, ibimus.

17.  Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi : tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.

18.  Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.

Josue 1