5. Argentum enim meum et aurum tulistis,et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
6. Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum,ut longe faceretis eos de finibus suis.
7. Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos,et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
8. Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda,et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ,quia Dominus locutus est.
9. Clamate hoc in gentibus,sanctificate bellum,suscitate robustos :accedant, ascendant omnes viri bellatores.
10. Concidite aratra vestra in gladios,et ligones vestros in lanceas.Infirmus dicat : Quia fortis ego sum.
11. Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu,et congregamini ;ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.
12. Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat,quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.
13. Mittite falces, quoniam maturavit messis ;venite, et descendite,quia plenum est torcular, exuberant torcularia :quia multiplicata est malitia eorum.
14. Populi, populi, in valle concisionis,quia juxta est dies Domini in valle concisionis.
15. Sol et luna obtenebrati sunt,et stellæ retraxerunt splendorem suum.