Job 8:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

2.  Usquequo loqueris talia,et spiritus multiplex sermones oris tui ?

3.  Numquid Deus supplantat judicium ?aut Omnipotens subvertit quod justum est ?

4.  Etiam si filii tui peccaverunt ei,et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :

5.  tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,et Omnipotentem fueris deprecatus ;

6.  si mundus et rectus incesseris :statim evigilabit ad te,et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,

7.  in tantum ut si priora tua fuerint parva,et novissima tua multiplicentur nimis.

Job 8