5. Induta est caro mea putredine,et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
6. Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,et consumpti sunt absque ulla spe.
7. Memento quia ventus est vita mea,et non revertetur oculus meus ut videat bona.
8. Nec aspiciet me visus hominis ;oculi tui in me, et non subsistam.
9. Sicut consumitur nubes, et pertransit,sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.