17. Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18. Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19. Considerate semitas Thema, itinera Saba,et expectate paulisper.
20. Confusi sunt, quia speravi :venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
21. Nunc venistis ;et modo videntes plagam meam, timetis.
22. Numquid dixi : Afferte mihi,et de substantia vestra donate mihi ?