9. qui facit magna et inscrutabilia,et mirabilia absque numero ;
10. qui dat pluviam super faciem terræ,et irrigat aquis universa ;
11. qui ponit humiles in sublime,et mœrentes erigit sospitate ;
12. qui dissipat cogitationes malignorum,ne possint implere manus eorum quod cœperant ;
13. qui apprehendit sapientes in astutia eorum,et consilium pravorum dissipat.
14. Per diem incurrent tenebras,et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
15. Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,et de manu violenti pauperem.
16. Et erit egeno spes ;iniquitas autem contrahet os suum.
17. Beatus homo qui corripitur a Deo :increpationem ergo Domini ne reprobes :
18. quia ipse vulnerat, et medetur ;percutit, et manus ejus sanabunt.
19. In sex tribulationibus liberabit te,et in septima non tanget te malum.