1. Respondens autem Job Domino, dixit :
2. Scio quia omnia potes,et nulla te latet cogitatio.
3. Quis est iste qui celat consilium absque scientia ?ideo insipienter locutus sum,et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
4. Audi, et ego loquar :interrogabo te, et responde mihi.
5. Auditu auris audivi te :nunc autem oculus meus videt te.
6. Idcirco ipse me reprehendo,et ago pœnitentiam in favilla et cinere.