18. Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,et in angelis suis reperit pravitatem ;
19. quanto magis hi qui habitant domos luteas,qui terrenum habent fundamentum,consumentur velut a tinea ?
20. De mane usque ad vesperam succidentur ;et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
21. Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ;morientur, et non in sapientia.