17. Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,et ostia tenebrosa vidisti ?
18. Numquid considerasti latitudinem terræ ?indica mihi, si nosti, omnia :
19. in qua via lux habitet,et tenebrarum quis locus sit :
20. ut ducas unumquodque ad terminos suos,et intelligas semitas domus ejus.
21. Sciebas tunc quod nasciturus esses,et numerum dierum tuorum noveras ?
22. Numquid ingressus es thesauros nivis,aut thesauros grandinis aspexisti,
23. quæ præparavi in tempus hostis,in diem pugnæ et belli ?