Job 34:16-21 Vulgata Latina (VULG)

16.  Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur,et ausculta vocem eloquii mei :

17.  numquid qui non amat judicium sanari potest ?et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?

18.  Qui dicit regi : Apostata ;qui vocat duces impios ;

19.  qui non accipit personas principum,nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem :opus enim manuum ejus sunt universi.

20.  Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi :et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.

21.  Oculi enim ejus super vias hominum,et omnes gressus eorum considerat.

Job 34