24. Si putavi aurum robur meum,et obrizo dixi : Fiducia mea ;
25. si lætatus sum super multis divitiis meis,et quia plurima reperit manus mea ;
26. si vidi solem cum fulgeret,et lunam incedentem clare,
27. et lætatum est in abscondito cor meum,et osculatus sum manum meam ore meo :
28. quæ est iniquitas maxima,et negatio contra Deum altissimum.
29. Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat,et exsultavi quod invenisset eum malum :
30. non enim dedi ad peccandum guttur meum,ut expeterem maledicens animam ejus.
31. Si non dixerunt viri tabernaculi mei :Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?
32. foris non mansit peregrinus :ostium meum viatori patuit.
33. Si abscondi quasi homo peccatum meum,et celavi in sinu meo iniquitatem meam ;
34. si expavi ad multitudinem nimiam,et despectio propinquorum terruit me :et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
35. Quis mihi tribuat auditorem,ut desiderium meum audiat Omnipotens,et librum scribat ipse qui judicat,
36. ut in humero meo portem illum,et circumdem illum quasi coronam mihi ?
37. Per singulos gradus meos pronuntiabo illum,et quasi principi offeram eum.