10. scortum alterius sit uxor mea,et super illam incurventur alii.
11. Hoc enim nefas est,et iniquitas maxima.
12. Ignis est usque ad perditionem devorans,et omnia eradicans genimina.
13. Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea,cum disceptarent adversum me :
14. quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ?et cum quæsierit, quid respondebo illi ?
15. Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est,et formavit me in vulva unus ?
16. Si negavi quod volebant pauperibus,et oculos viduæ expectare feci ;
17. si comedi buccellam meam solus,et non comedit pupillus ex ea
18. (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio,et de utero matris meæ egressa est mecum) ;
19. si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum,et absque operimento pauperem ;