Job 3:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  Quare exceptus genibus ?cur lactatus uberibus ?

13.  Nunc enim dormiens silerem,et somno meo requiescerem

14.  cum regibus et consulibus terræ,qui ædificant sibi solitudines ;

15.  aut cum principibus qui possident aurum,et replent domos suas argento ;

16.  aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,vel qui concepti non viderunt lucem.

17.  Ibi impii cessaverunt a tumultu,et ibi requieverunt fessi robore.

18.  Et quondam vincti pariter sine molestia,non audierunt vocem exactoris.

19.  Parvus et magnus ibi sunt,et servus liber a domino suo.

20.  Quare misero data est lux,et vita his qui in amaritudine animæ sunt :

21.  qui expectant mortem, et non venit,quasi effodientes thesaurum ;

Job 3