Job 27:7-16 Vulgata Latina (VULG)

7.  Sit ut impius, inimicus meus,et adversarius meus quasi iniquus.

8.  Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,et non liberet Deus animam ejus ?

9.  Numquid Deus audiet clamorem ejus,cum venerit super eum angustia ?

10.  aut poterit in Omnipotente delectari,et invocare Deum omni tempore ?

11.  Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,nec abscondam.

12.  Ecce vos omnes nostis :et quid sine causa vana loquimini ?

13.  Hæc est pars hominis impii apud Deum,et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

14.  Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,et nepotes ejus non saturabuntur pane :

15.  qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,et viduæ illius non plorabunt.

16.  Si comportaverit quasi terram argentum,et sicut lutum præparaverit vestimenta :

Job 27