Job 24:12-19 Vulgata Latina (VULG)

12.  De civitatibus fecerunt viros gemere,et anima vulneratorum clamavit :et Deus inultum abire non patitur.

13.  Ipsi fuerunt rebelles lumini :nescierunt vias ejus,nec reversi sunt per semitas ejus.

14.  Mane primo consurgit homicida ;interficit egenum et pauperem :per noctem vero erit quasi fur.

15.  Oculus adulteri observat caliginem,dicens : Non me videbit oculus :et operiet vultum suum.

16.  Perfodit in tenebris domos,sicut in die condixerant sibi,et ignoraverunt lucem.

17.  Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis :et sic in tenebris quasi in luce ambulant.

18.  Levis est super faciem aquæ :maledicta sit pars ejus in terra,nec ambulet per viam vinearum.

19.  Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,et usque ad inferos peccatum illius.

Job 24