22. Numquid Deus docebit quispiam scientiam,qui excelsos judicat ?
23. Iste moritur robustus et sanus,dives et felix :
24. viscera ejus plena sunt adipe,et medullis ossa illius irrigantur :
25. alius vero moritur in amaritudine animæabsque ullis opibus :
26. et tamen simul in pulvere dormient,et vermes operient eos.
27. Certe novi cogitationes vestras,et sententias contra me iniquas.
28. Dicitis enim : Ubi est domus principis ?et ubi tabernacula impiorum ?
29. Interrogate quemlibet de viatoribus,et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :
30. quia in diem perditionis servatur malus,et ad diem furoris ducetur.
31. Quis arguet coram eo viam ejus ?et quæ fecit, quis reddet illi ?