Job 21:20-31 Vulgata Latina (VULG)

20.  Videbunt oculi ejus interfectionem suam,et de furore Omnipotentis bibet.

21.  Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,et si numerus mensium ejus dimidietur ?

22.  Numquid Deus docebit quispiam scientiam,qui excelsos judicat ?

23.  Iste moritur robustus et sanus,dives et felix :

24.  viscera ejus plena sunt adipe,et medullis ossa illius irrigantur :

25.  alius vero moritur in amaritudine animæabsque ullis opibus :

26.  et tamen simul in pulvere dormient,et vermes operient eos.

27.  Certe novi cogitationes vestras,et sententias contra me iniquas.

28.  Dicitis enim : Ubi est domus principis ?et ubi tabernacula impiorum ?

29.  Interrogate quemlibet de viatoribus,et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :

30.  quia in diem perditionis servatur malus,et ad diem furoris ducetur.

31.  Quis arguet coram eo viam ejus ?et quæ fecit, quis reddet illi ?

Job 21