12. Tenent tympanum et citharam,et gaudent ad sonitum organi.
13. Ducunt in bonis dies suos,et in puncto ad inferna descendunt.
14. Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,et scientiam viarum tuarum nolumus.
15. Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
16. Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,consilium impiorum longe sit a me.
17. Quoties lucerna impiorum extinguetur,et superveniet eis inundatio,et dolores dividet furoris sui ?
18. Erunt sicut paleæ ante faciem venti,et sicut favilla quam turbo dispergit.
19. Deus servabit filiis illius dolorem patris,et cum reddiderit, tunc sciet.