25. Scio enim quod redemptor meus vivit,et in novissimo die de terra surrecturus sum :
26. et rursum circumdabor pelle mea,et in carne mea videbo Deum meum :
27. quem visurus sum ego ipse,et oculi mei conspecturi sunt, et non alius :reposita est hæc spes mea in sinu meo.
28. Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum,et radicem verbi inveniamus contra eum ?