10. Collegit furorem suum in me,et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis :hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
11. Aperuerunt super me ora sua,et exprobrantes percusserunt maxillam meam :satiati sunt pœnis meis.
12. Conclusit me Deus apud iniquum,et manibus impiorum me tradidit.
13. Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum :tenuit cervicem meam, confregit me,et posuit me sibi quasi in signum.
14. Circumdedit me lanceis suis ;convulneravit lumbos meos :non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
15. Concidit me vulnere super vulnus :irruit in me quasi gigas.
16. Saccum consui super cutem meam,et operui cinere carnem meam.
17. Facies mea intumuit a fletu,et palpebræ meæ caligaverunt.
18. Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ,cum haberem mundas ad Deum preces.
19. Terra, ne operias sanguinem meum,neque inveniat in te locum latendi clamor meus :
20. ecce enim in cælo testis meus,et conscius meus in excelsis.
21. Verbosi amici mei :ad Deum stillat oculus meus :