4. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ?nonne tu qui solus es ?
5. Breves dies hominis sunt :numerus mensium ejus apud te est :constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
6. Recede paululum ab eo, ut quiescat,donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
7. Lignum habet spem :si præcisum fuerit, rursum virescit,et rami ejus pullulant.